monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXIII. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae. <<<     >>> HOMILIA XXV. Habita ad populum in basilica sancti Ioannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXIV. [In cod. reg. Suec. est vigesima prima.-In Corb. decima quarta.]Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, [Haec leguntur tantum in recent. Mss. quales sunt duo posteriores Gemet.] foris muros Urbis, Feria quarta Paschae.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. [Ioan. XXI, 1-14] In illo tempore, manifestavit se iterum Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil [Belvac. et C. Germ., nihil ceperunt. Et paulo infro, ubi legitur quos prendidistis, laudati Codices habent quos nunc cepistis.] prendiderunt. Mane autem facto, stetit Iesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Et dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes [Iidem Mss., quia Dominus esset.] quia Dominus est. Et venit Iesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.
1 Lectio sancti Evangelii quae modo in auribus vestris lecta est, fratres mei, quaestione animum pulsat, sed pulsatione sua vim discretionis indicat. Quaeri etenim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit; et cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX, 62], cur repetiit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis inspicitur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonearium scimus; et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non resedit [De poenit., dist. 5, cap. 7], quia aliud est victum per piscationem quaerere, aliud autem telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.
2 Quaeri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit [Matth., XIV, 25]. Cuius rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum signat, quod se [In Ed., casuum, quod in nostris Mss. non legitur. Sanctus Gregorius solet negotiorum tumultum causarum nomine significare.] causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem littoris nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia ergo discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens: Iam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Hinc est quod alio in loco post resurrectionem suam eisdem discipulis dicit: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum [Luc. XXIV, 44]. Neque enim cum ipsis non erat quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen iam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat. Quod illic cum ipsis positus, fatetur non se esse cum ipsis, hoc quoque hic situ corporis indicat, cum, adhuc eis navigantibus, esse se iam in littore demonstrat.
3 Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus iussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet, et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum iubet, sed utrum in dexteram, an in sinistram mitti debuisset, non iubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti rete in dexteram iubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextera, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non iubetur, praesentem Ecclesiam designat, quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis eius gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis iam dissensionibus dilaniatur.
4 Captis autem tam magnis piscibus, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Iam credo quod vestra charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Ioannis amas me? Pasce oves meas [Ioan. XXI, 15, 16]. Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia ergo praedicator Ecclesiae nos a mundi huius fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc Epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaqinta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse iudicasset. Scitis namque quod in Veteri Testamento omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur, in Novo autem eiusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur. Quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI, 2]. Sed ille in hoc Spiritu [Primus Carn., gratiam operationis.] operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia ergo septem quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, [Belvac., veniunt quinquaginta; duo priores Gemet., fiunt quinquaginta.] et veniunt ad quinquaginta unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus iubilaeus vocari iussus est [Lev. XXV, 11], in quo videlicet cunctus populus ab omni operatione quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam iam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent.
5 Inter haec vero et hesterna sancti Evangelii lectio et hodierna nos admonet, ut vigilanter debeamus inspicere cur Dominus et Redemptor noster post resurrectionem suam piscem assum legitur comedisse. Non enim vacat a mysterio quod iteratur in facto. In hac etenim lectione panem et assum piscem, in illa vero quae hesterno die lecta est [Luc. XXIV, 13, seq.] cum asso pisce etiam favum mellis comedit. Quid autem signare piscem assum credimus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum passum? Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit, laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. [Ita Corb. Germ., et potiores Mss. In Gussanv., et qui in pisce asso figurari voluit tribulatione.] An qui in pisce asso figurare voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41, 52]. Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et [Duo priores Gemet. ac prior. Carn., et resurrectionem nostram.] refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Quod si vigilanter inspicimus, nobis quoque qualiter ad imitandum congruat videmus. Sic enim sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce in cibo suo Dominus noster pisci asso coniungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Domino sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur. 6. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur; Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum [Primus Carn., in aeterna resurrectione.] in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi huius amor non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Ioannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt [Apoc. XIX, 9]. Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, [Longip., ad refectionis supernae contemplationem.] ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anbelant. Haec ergo vobiscum, fratres, agite, huius spiritus repleri praesentia desiderate. Quid vos sequi in futurum possit ex praesenti perpendite. Pensate si hoc spiritu pleni estis, nostis si ad illud convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione ieiunat. Mementote quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, 9]. Quasi quidam titulus [Primus Carn., divinae passionis.] divinae possessionis est iste spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi habet is cuius mentem [Idem Codex, odia superant.] odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis [Ita Mss. et vet. Ed. In recent. legitur cognoscere possessiones Dei.] cognoscere ius possessionis Dei, personam perpendite possessoris vestri. Ecce enim quod diximus, voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, IX]. Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinae claritatis specie postmodum non laetatur. Sed nos tamen ad haec quae dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quae per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Non omnino erit nobis noxia nostra imperfectio, si, in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quae restant transire festinamus. Nam qui imperfectorum desideria dignanter inflammat, [Longip., duo priores Gemet. ac Bigot., hic quandoque.] haec quandoque ad perfectionem [Duo priores Gemet., roborat Iesus C. D. N., cui cum P. et Sp. S. honor et imp. per omnia, etc.] roborat, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXIII. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae. <<<     >>> HOMILIA XXV. Habita ad populum in basilica sancti Ioannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24